Erant autem in Jerusalem Judaei, viri religiosi, et in Judaea habitantes, et praeter illos alii multi supervenientes fere ex omni natione, quae sub coelo est, quia multis captivitatibus dispersi fuerant Judaei, praecipue sub Antiocho Epiphane, quae captivitas fuerat vicinior, huic facto, et modo ad diem festum omnes convenerant. Audito ergo fragore, qui insonuerat in aere, convenerunt omnes ad discipulos, et mirati sunt, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Et merito dictum est singulariter, lingua sua, quia non sciebant solum linguas, sed etiam linguarum idiomata. Alii autem irridebant eos dicentes: Musto pleni sunt, id est vehementer ebrii, quia vehementior est ebrietas de musto, quam de vino defaecato.